UNIVERISTAS

UNIVERISTAS
UNIVERISTAS
vel Academia, (quarum vocum subtilius discrimen hîc non moramur) est a summo Principe privilegiatum docentium et discentium Collegium, ad hoc ut certo in loco Artes liberales publice tradere et addiscere, atque eruditis et bene meritis Honroum certos quosdam titulos et gradus conferre liceat, ad Dei gloriam et Rei publ. Ecclesiaeque utilitatem. Olim quidem, ut de Romanis taceam, apud quos in templo Pacis omntum artium Professores ad disputandum convenisse legimus, doctorum hominum celebritas Academiam fecit: et deinceps quôcumque locô celebriores Episcopatus sunt fundati, ibidem aut Scholae aut Academiae nobiles institutae sunt. Unde in Concil. Lateranensi sub alexandro III. iniunctum legimus Episcopis, ut in singulis Ecclesiis, suis sumptibus Professorem alerent, qui Iuventutem in bonis artibus erudiret. Sic in Germania, alibique, studia Academica in Canonicorum collegiis, quae cathedris Episcopalibus annexa erant, solebant tractari, ac tales Scholas illustres Carolus M. Osnabrugae, Hildesiae, et alibi, monente Ansegisô instituit. Praeter has, Scholas nempe Canonicas, Monasticae etiam erant, inter quas maximi nominis olim Corbeiensis et Fuldensis, vide Crantz, in Metropol. Verum postquam Canonicorum, aulicis aliisque negotiis occupatorum, negligentia, Monachorumque, ventri potius quam Palladi litantium, ignaviâ, utraeque pessum irent, accessit saeculô 9. tertium Scholarum in magnis Civitatibus genus, quibus Academiae nomen datum est: Talis Parisiensis tum in Gallia fuit, sed nondum alii tum Professores, quam Literarum et Artium, docebant: quô factum, ut hodieque, in Academia modo memorata, ex solis Philosopis, in prisci instituti memoriam, Academiae Rector eligatur. Imo ipsa haec Philosophiae professio intra angustos dmodum terminos constitit, fuitque triviô hôc absoluta, Grammaticâ, Rhetoricâ et Dialecticâ, unde Trivialiim nomen. Alibi tamen Academica eruditio quatuor disciplinis absoluta fuit, Arithmeticâ, Geometriâ, Musicâ et Astrologiâ. Nec ulla quoque tum tamporis Academiarum in Studiosos iurisdictio fuit, nulla adhu graduum sollennis collatio, nulla Studiosorum privilegia. Donec saeculô 13. affulgente primo Parisiis 4. Facultates floruerunt, teste Richardô in Chron. Paris. sicque Academia illa Universitatis nomen emeruit et Magisterii honores sollenniter ibi conferri coeperunt. Postea tamen A. C. 1220. Honorii Papae interdictô Iuris Civil. Professio in eadem sublata est. In Italia antiquissimae Academiae feruntur Bononiensis, MATER STUDIORUM dicta, et Salernitana: in quarum illa, auspice Irneriô, studium iuris Civil. primum effloruit. Verum nondum ibi saeculô 12. Medicinae ulla Professio; imo et Theologica in ea demum A. C. 1362. coepit. Germaniam saeculô demum 14. Academiae primum illustrârunt, quarum princeps Pragensis A. C. 1360. a Carolo IV. fundata est: a quo tempore tam grata Musis sedes Germania esse coepit, ut iam Lipsii tempore, sola illa universas Europae regiones Academiarum numrô vicerit; quem admodum is habet in Lovanio, l. 3. c. 8. Habent autem Academiae suos Cancellarios, qui ut plurimum Episcopi sunt illius loci, in quo Academiae instituuntur, vel qui proxime Academias accolunt. Sic Heidelbergensis Praepositum Wormatiensem, Basiliensis Episcopum cognominem, Gryphiswaldensis Caminensem, Lipsiensis Martisburgensem, Rostochiensis Suermensem, Tubingensis Constantiensem etc. Cancellarios habent,
quorum est, collationes Dignitatum Decanis vel Promotoribus publicô concedere elogiô, etc. Interdum tamen Principes Cancellariatus ius sibi
integrum reservant, ne ob Religionis diversitatem incommodum oriatur.. Praeterea habent Academiae Conservatores Privilegiorum, Rectores, Professores, et Studiosos: quibus accedunt Bedellii, Bibliopolae, Typographi, alii. De quibus omnibus vide prolixe disserentem Limnaeum, in de Iure Publ. et Herm. Conringium dissertat. de Antiquitatibus Academicis.
Universitates Europae.
Hispaniae.
Complutensis A.C. 1517. Alcala de Henares. Compostellana, Compostella. Conimbtica, a Ioanne III. Rege, Coimbra. Eborensis, instaurata ab Henrico Cardinale, Evora. Gandiana, a Gandiano Duce, Gandia. Granatensis, a Ferdinando Rege et Cancellario, Granada. Hispalensis, ante Silvium II. Papam, Sevilla. Ilerdensis ante Callistum III. Papam, Illerda. Onnensis sive Onnatensis, ab Episcopo Abulensi. Oscensis antiquissima, Huesca. Palentina antiqutor Salmanticensi, Palenza. Salmanticensis maxima, A. C. 1404. Salamanca. Secontina, Siguenza. Toletana, ante S. Ildephonsum, Toledo. Valentina A. C. 1470. Valencia. Vallisoletana, Valladolid. Ursonensis A. C. 1549. Ossuna.
Angliae.
Bangoriensis in Wallia, antiquissima, Bangor. Cantabrigiensis A.C. 630. Cambridge. Oxoniensis A.C. 872. Oxford.
Scotiae.
Aberdonensis A.C. 1480. Aberdeen. Andreapolitana A.C. 1431. S. Andrew. Glascoviensis, ab Episcopo Iurubullo, Glascow. Edimburgensis, Edimbourg.
Galliae.
Andegavensis, quando Heidelberg. Angers. Aquensis, ab Henrico IV. Aix. Avenionensis, sub Rom. Pontificibus, Avignon. Aurelianensis A.C. 1302. Orleans. Bituricensis antiqua, Bourges. Burdigalensis antiqua, bourdeaux. Cadomensis A.C. 1418. Caen. Dolana A.C. 1484. Dole. Duacensis nova A.C. 1562. Dovay. Flexiensis, ab Henrico IV. Rege, la Fleche. lugdunesis A.C. 830. Lyon. Monpessulana A.C. 1196. Montepellier. Mussipontana, Pont a Mousson. Nannetensis antiqua, Nantes. Nemausensis in Gallia Narbonensi recens, Nismes. Parisiensis amplissima A.C. 791. a Carolo magno, Paris. Pictaviensis post Parisiensem maxima, Poictiers. Remensis, a Carolo Cardinale Guisio, Reims. Tolosana post Parisiensem, non multo post, Toulouse. Turnonensis nova, a Francisco Cardinale Turnonio, Tournon. Valentina antiqua, Valence. Cadurcensis, a Rebuffis, Cahors. Massiliensis, ubi trium linguarum Professores, Marseille.
Germaniae et adiacentium regionum.
Altorfensis nova A.C. 1579. Altorf. Basiliensis A.C. 1459. Basel. Chilonia novissima A.C. 1669. Kiel. Coloniensis antiquissima, Coln. Dillingensis, ab Othone Cardinali A.C. 1549. Dilinghen. Etphordiensis A. C. 1391. aucta, erecta sub Dagoberto Rege, Erfurt. Francfordiae ad Oderam A.C. 1506. FRancfurt and der Oder. Franekerensis A. C. 1586. Franeker. Friburgensis in Brisgoia A.C. 1450. Friburg. Giessena nova A.C. 1607. Giessen. Grypswaldensis, ab Vratissao Duce A.C. 1456. Griphswaldt. Hafniensis A.C. 1478. in Dania, aliis 1539. Copenhagen. heidelbergensis A.C. 1346. aliis Budorina, heidelberg. Herbipolea A.C. 1403. Wurtzburg. Ienensis in Turingia a.C. 1548. a Iohanne frederico Electore Saxoniae, Iena. Ingolstadiensis A. C. 1479. Aliis 1410. Ingelstat. Iuliana, a Iulio Duce Brunsvicensi, quae et Helmestadiensis, A.C. 1598. prius Gannae erat. Aliis 1576. Helmstat. Lavingensis, a Wolfgango Comite Palatino, Lawingen. Lipsica A.C. 1408. Leipzig. Lovaniensis A.C. 1426. Louvain. Lugduni Batavorum praecipua, ubi 12. Typographiae, A.C. 1575. ab Hollandiae Ordinibus, Leyden. Marpurgensis A.C. 1526. Marpurg. Mechliniensis et Leodiensis ante A.C. 1129. Malines et Liege. Moguntina A.C. 1482. Maintz. Pragensis A.C. 1360. a Carolo IV. Imperatore, Prag. Rostochiensis A.C. 1461. aliis 1415. Rostock. Segina, quae et Herborna, Nassoviorum Principum, Sigen. Sorana, in Dania, Sora, de qua:
Doctorum famuli sunt omni tempore tardi;
Sudant quando vorant, frigescunt quando laborant.
Tekelburgensis in Westphalia, Teckelburg. Trevirensis A.C. 333. Trier. Tubingensis A.C. 1479. Tubingen. Vesuntina, a Perenoto Cardinale, Besancon. Viennensis A.C. 1232. Vienne. Ultraiectina A.C. 1636. Utrecht. Upsaliensis, in Suecia, vetusta est, Upsal. Vratissavia A.C. 1503. Breslaw. Witembergensis A.C. 1502. Vittemberg. Minores, Cliviae, Cleves, Suollae, Zuvol, Monasterii, Muster, Susati, Soest, Padebornae, Poderborn, Tremoniae, Dortmund, Dusseldorpii, Dusseldorp, Namurci, Namur.
Polonici regni.
Cracoviensis A.C. 1361. Cracow. Elbingensis erecta A.C. 1542. Elbingh. Posnaniensis etiam antiqua, Posen. Regiomontana A.C. 1544. Konigsberg.
Italiae.
Bononiensis, a Theodosio Imperatore Iuniore, Bologna. Ferrariensis A.C. 1316. a Friderico Imperatore, Ferrara. Neapolitana, a Friderico II. Napoli. Papiensis, a Carolo Magno, Pavia. Patavina ab eodem, A.C. 1222. a Friderico II. instaurata, Padona. Pisana A C. 1339. Pisa. Romana antiquissima, Roma. Salernitana ante Victorem IV, Papam. Salerno. Senensis instaurata A.C. 1387. Stena. Taurinensis ante Gratianum, Torino. Maceratensis recentior, Macerata. Parmensis nostrâ aetate, Parma. Mantuana novissima, Mantova.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Legítima defensa — Ilustración en la que se usa una pistola para evitar ser golpeado con un atizador. La legítima defensa o defensa propia es, en Derecho penal, u …   Wikipedia Español

  • Orangutan Foundation International — (OFI) has its headquarters in Los Angeles, California. Founded by Dr. Birute Galdikas, one of three anthropologists ( Leakey s Angels ) to study great apes under the guidance of Dr. Louis Leakey, OFI continues to rescue and rehabilitate… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”